|
Alia nuntia de conventiculis Latinis (et diuturnis et brevibus) inveniri possunt apud Sodalitatem Latine Loquentium Totius Terrarum Orbis:
http://www.meetup.com/sodalitas/
Anno bismillesimo nono - 2009
18 - 21 . 6 . 2009 Seminarium «Latinitatis vivae» extraordinarium
http://www.voxlatina.uni-saarland.de/seminarium_ottiliense.html
In honorem atque memoriam D.ris P.ris Caelestis Eichenseer, qui primus «Latinitatis vivae» seminaria instituerat atque qui éadem per plurimos annos optime moderatus est, seminarium specialiter ei dedicatum exhibebimus in archiabbatia Ottiliensi (v. St Ottilien) ubi eius patria quoque spiritalis erat.
2-8 . 7 . 2009 Conventiculum Latinum Vasintoniense
habebitur Aquis Albis in Collegii Vallis Aqualbensis campo
mensibus Iunio et Iulio anni MMIX.
Sessiones praeparatoriae: diebus tricesimo mensis Iunii et primo mensis Iulii
Conventiculum praecipuum: de die secundo usque per diem octavum m. Iulii
Situs Interretialis Latine: Website in English
6-14 . 7 . 2009 Lexington, Civitates Foederatae
http://www.uky.edu/AS/Classics/aestivumlat.html
Colloquia Latina Lexintoniensia Colloquiorum participes quaedam opuscula palmaria legent, deque operibus lectis Latine disputabunt atque scribent. Quicumcumque his sessionibus interesse voluerint ad Terentium Tunberg litteras electronicas mittant hac inscriptione: E-mail
16-23 . 7 . 2009 Feriae Ferigoletenses
www.frigolet.com/lie.php?id_page=129&sup=20
Feriae Ferigoletenses habebuntur in Abbatia Ferigoletensi, Tarasconem, F-13150, sub auspiciis Operis Fundati “Latinitas” in civitate Vaticana. Scribe ad Mariam Antoninam Avich, 21b, rue Sainte Anne de Baraban, F-969003, Lyon.
25 . 7 - 1 . 8 . 2009 Septimana Latina Amoeneburgensis XXI
Amoneburg prope Marburg, Germania
“Latine loqui -- romane coquere”: http://www.septimanalatina.org/
Robert Maier, Katharina Geisler-Str. 16, D-85356 Freising, Tel.: +49-8161-872007, E-mail
27 . 7 - 2 . 8 . 2009 Cenaculum FamiliF Sancti Hieronymi
apud Domum Patrum Spiritus Sancti prope oppidulum Valle de Bravo, Mexico
http://hieronymus.us/
ubi lingua Latina erit nobis sermo communis. Lingua Latina est enim etiam hodie lingua EcclesiF viva; clavis est quF thesaurum spiritualem integri Fvi Christiani aperit. In hac hebdomada LatinF loquendF intelligendF opportunitatem habebimus singularem, dum amorem Dei Fidemque Catholicam alimus.
1-9 . 8 . 2009 Conventiculum Bostoniense
http://www.conventiculum.org/home Email
Latin by the Sea: A Full Immersion Experience for Teachers of Latin at all levels offered by UMass Boston
Vocamus vos, o magistri, ut linguam Latinam nobiscum in ora maritima colatis!
2 - 8 . 8. 2009 Helveticum seminarium Morsacense
http://www.voxlatina.uni-saarland.de/slv.htm
Locum habebit seminarium Morsaci [Morschach] in Helvetia, qui locus saluberrimus aliquibus centum quinquaginta metris supra lacum "Quattuor Pagorum" situs est, unde montium clivi bene accesibiles sunt maximeque mirabilis prospectus ad lacum ipsum et ad montes circumiacentes praebetur.
16 - 22 . 8 . 2009 Germanicum seminarium Trevericum
http://www.voxlatina.uni-saarland.de/slv.htm
Anni 2008 seminarium alterum fiet Augustae Treverorum, in urbe Germanica originis Romanae. Locum autem habebit seminarium in domo ampla amoenissime sita, cui nomen est Domus Roberti Schuman [Robert Schuman Haus, Auf der Jüngst 1, D-54293 Trier]. Praeterea non solum domus ipsa paulo extra urbem in loco excelso sita est vere iucunda, sed etiam regiones circumcirca sunt perpulchrae. Ii, qui hoc seminarium participare volunt, rogantur, ut nomina dent, si tardissime, ante diem 15 m. Iunii (a. 2008).
22-29 . 8 . 2009 Melissae Iter Latinum
http://web.me.com/fundatiomelissa/Site/Iter_Latinum.html
Melissae proximum iter Latinum, quod fiet diebus 22-29 m. Augusti a. 2009, erit singulare et magnificum. Celoce enim vehemur secundum pulcherrimum litus Turcicum, ut iam factum est anno 1991 in secundo itinere Latino. Halicarnasso (hodie Bodrum) solvemus, navigabimus secundum litus Cariae, tangemus insulam Rhodum et finem faciemus in pulchro Marmaris sinu. In itinere stationes faciemus ad loca visu digna invisenda. E-mail
15-19 . 9 . 2009 Ratisbonae (v. Regensburg) Germania
http://www.academialatina.org/conventusxii.html
Ad singulas de conventu legendas ecce: Praeconium_D.pdf
Conventus XII Academiae Latinitati Fovendae fiet inde a die XV ad diem XIX mensis Septembris anno MMIX Ratisbonae (Regensburg) in Bavaria Germaniae, qui quidem “Ad fines imperii Romani – anniversario bis millesimo cladis Varianae” (vulgo quidem An den Grenzen des Römerreichs – 2000 Jahre Schlacht im Teutoburger Wald”) inscribetur. E-mail
Nexus
http://www.lvpa.de/html/recentissima.htm - Seminarium L.V.P.A.
|